[Philnet] Re: Damascius
Kevin Berland
Ancient Philosophy <SOPHIA@LISTSERV.LIV.AC.UK>
Mon, 24 Sep 2001 12:47:09 -0400
At 09:29 AM 9/24/2001 -0700, you wrote:
>Mr. Moore,
>
>Do you read Latin?
>
>Would you possibly be able to translate the following bit of text for me?
This is Lactantius's commentary on the Thebaid -- the full scholarly
material on the ms. is online at http://home.att.net/~harald/eo1.html --
but not a translation.
Cheers -- Kevin Berland
(not Mr. Moore)
>
>
> A 717 seu te roseum titana vocari dicit Apollinem a diuersis gentibus
>uariis appellari nominibus. apud Achemenios enim Titan uocatur, apud
>Aegyptios Osiris, apud Persas, ubi in antro colitur, Mithra uocatur. B quod
>autem dicitur "torquentem cornua", ad illud pertinet, quod simulacrum eius
>fingitur reluctantis tauri cornua retentare. quo significatur lunam ab eo
>lumen accipere, cum coeperit ab eius radiis segregari.
> C 718 seu praestat osirim secundum Aegyptios, qui Osirim Solem
>interpretantur, per quem prouentum frugibus existimant posse contingere.
>quae sacra primum Persae habuerunt, a Persis Phryges, a Phrygibus Romani.
>apud Persas sol proprio nomine Mithra dicitur, ut Osthanes refert.
> D 719 sev persei svb rvpibvs antri Persae ab Achaemene, Persei et
>Andromedae filio, qui iis imperauit, nunc Achaemenii dicitur. ubi Apollinem
>solem dicunt, cuius et sacrorum ritus inuenisse dicuntur. E "sub rupibus":
>Persae in spelaeis coli Solem primi inuenisse dicuntur. est enim in spelaeo
>Sol Persico habitu cum tiara et utrisque manibus bouis cornua comprimens.
>quae interpretatio ad Lunam dicitur. nam indignata sequi fratrem occurrit
>illi et lumen subtexit. his autem uersibus sacrorum Solis mysteria
>patefecit. F Sol enim, Lunam minorem potentia sua et humiliorem docens,
>taurum insidens cornibus torquet. quibus dictis Statius lunam bicornem
>intellegi uoluit, non animalia quibus uehitur.
> G 720 indignata sequi torqventem cornva mithram prius ordinem dicit,
>postmodum sensum. seu Mithram uocari praestat sub Persei antri rupibus
>torquentem cornua indignata sequi. H sensus talis est: Persae in spelaeis
>Solem colunt et hic Sol proprio nomine uocatur Mithra, qui, quia eclipsin
>patitur, ideo intra antrum colitur. I est autem ipse Sol leonis uultu cum
>tiara Persico habitu et utrisque manibus bouis cornua comprimens. K quae
>interpretatio ad Lunam dicitur, quae indignata sequi fratrem occurrit illi
>et lucem eius obscurat. L nudauit autem mysteriorum partem. Sol ergo quasi
>Lunam minorem docens ideo aurum torquet. M mire autem cornua posuit, ut
>Lunam manefestius possit exprimere, non animal, quo illa uehi figuratur. sed
>tamen quia locus non est secreta deorum istorum iuxta tenorem internae
>philosophiae disserere, tamen de figuris, quibus creditur, paucis dicamus. N
>Sol ineffabilis, quia principale signum inculcat et frenat, Leonem scilicet,
>idcirco et ipse hoc uultu fingitur, uel quod hic deus inter ceteros ui
>numinis et potentiae impetu excellat, ut inter reliquas feras leo; uel quod
>sit rapidum animal. O Luna uero, quia propius taurum coercet adducitque,
>ideo uacca [luna] figurata est, P ceterum diuini et regii dii isti, ut
>comparent in orbe, sic sunt expertes mortalis figurae tam hominis quam
>beluae, non habentes initium terminumque uel quod interpoletur medium, ut
>dii minores et reliqui, ut supra ipse ait "mox turba uagorum semideum". id
>enim ratio aeternitatis expostulat.
>
>Thank you.
>
>Messages to the list are archived at
>http://listserv.liv.ac.uk/archives/sophia.html
Messages to the list are archived at
http://listserv.liv.ac.uk/archives/sophia.html